508
387
MVNDI.
sum habet, quo ex semine ista metallorum corpora per
naturam in terra generentur, quod semen ex natura de
sumimus, illudque per artem purificamus atque praepa¬
ramus, vt exinde multo nobilius & praestantius accipia¬
mus, vt breui tempore impura imperfectaque hominum
metallorumque corpora pura & perfecta reddere valea¬
mus. Illud vero semen è perfectis, puris, maturisque cor¬
poribus extrahere nos oportet, si ad exoptatum finem
peruenire velimus atque debeamus. Quo melius & ci¬
tius igitur omnis nobilis hujus artis indagator ad naturae
cognitionem peruenire possit: Iccirco sequentem Tra¬
ctatum, de principio naturae, creatione & generatione
hominum adposui, quem discipulus, & imitator nostri
magisterij bene pellegere, considerare, animoque dili¬
genter euoluere & reuoluere debet, quo facto à recta via
minime tunc aberrabit.
TIMOR DOMINI INITIVM
Sapientiae.
OMneis equidem sapientes, & delecti praestantesque
Philosophi nullum non mouerunt lapidem, quin
Deum omnipotentem omnium primo ex mirabilibus suis Crea¬
turis cognoscerent, quantum quidem ex humana ratione
fieri potuit: Id quod tamen nullo alio medio ac via efficere,
vel explorare potuerunt, quam quod omnium rerum
naturalium initium summo studio considerauerint, ex
quo etiam Deum diligentissime agnouerunt. In rebus
namque istis naturalibus omnipotentiam creatoris, &
quam magnam virtutem operationemque, potentiam
& Se¬
Ccc 2