508
388
GLORIA
& Secreta naturae indidisset, vere perceperunt. Qua de
caussa etiam sedulo eo adlaborarunt, quomodo nimirum
illa mysteria magna prudentia, in humani generis emo¬
lumentum, luce publica donare possent. Itaque etiam o¬
mnium primo rerum naturalium principium, cumprimis
vero primi hominis ortum, eiusdemque mortem & interi¬
tùm manifestarunt, hunc in modum dicentes:
Postquam Deus omnipotens mox ab initio ex subtili
liquore: vel insensibili nebula, cujus species non humida,
nec sicca, non frigida, neque calida, sed subtilis quidam va¬
por, qui etiam non lucidus, neque caliginosus, sed confu¬
sum chaos fuit, quemadmodum Philosophi volunt, quod
Deus in primam materiam, h. e. in aquam commutaue¬
rit, dein a se inuicem separauerit, & partem vnam duram
fieri jusserit, h. e. terram, & hoc est elementum terrae &
aquae. Postea Deus elementum aquae diuisit, aerem il¬
lic creauit, & ex elemento terrae ignem fieri curauit, hoc
est, elementum ignis. Et ideo etiamnum hodie videre
est, quod videlicet in primis istis duobus elementis, terra
& aqua scilicet duo vltima elementa occultata sient,
quae sunt ignis & aer: in terra siquidem ignis est, & in a¬
qua aer conseruatur, quemadmodum cottidiana expe¬
rientia illud satis superque testatur. Et hoc modo DEVS
Pater etiam firmamentum, Solem, Lunam, & Stellas
creauit, & quaelibet suum in ordinem quamprimum col¬
locauit. Dein aeternus Creator animal ad propriam su¬
am imaginem creauit, illudque ex humida aliqua terra
formauit: quo innuitur, quod majorem partem de terra,
(in qua ignis conseruatus erat) sumpserit, illamque aqua
(in qua aer conclusus detinebatur) humectarit, & ho¬
minem