508
389
MVNDI.
minem ex illa formauerit. Idco dicitur quod homo qua¬
tuor ex elementis creatus, & paruus mundus appellatus
fiet. Postquam autem DEVS commemorato modo
hominem satis perfectum, & secundum ipsius imaginem
conformasset, instar cadaueris tunc ibi jacuit, & scri¬
ptum exstat, quod illum DEVS erexerit viuumque spi¬
ritum eiusdem naribus inspirauerit, vnde etiam aeternus
DEVS hominem, procul omni dubio Adam nomina¬
uit. Pari quoque modo DEVS omnipotens quatuor ex
elementis omnia elementa, inter coelum terramque de¬
gentia, quemadmodum etiam & omnia vegetabilia, at¬
que mineralia creauit, & crescere iussit. Et tantum de
prima creatione, qua peracta Deus omnipotens homi¬
nem Adamum in Paradysum, quem propriis manibus
plantauerat, transtulit, qui tot multis elegantissimis, mi¬
rabilibus, gratissimisque floribus, fructibus, radicibus, her¬
bis, frondibus & gramine exornatus erat, in quo homo
Adam omne cordis sui desiderium laetitiamque exple¬
uit, Deique creatoris sui omnipotentiam exinde satis su¬
perque intellexit, nomen illius laudibus extulit, cele¬
brauit, honorauit, & oculis suis illic vere conspexit, quid
cor eius desideraret: nulla siquidem re tum indiguit, &
tam omnium animalium, quam reliquarum etiam Dei
creaturarum factus est Dominus. Quocirca aeternus crea¬
tor sanctis suis angelis mandauit, vt omnia animalia ad
Adamam ducerent, vt ipsum pro Domino suo agnosce¬
rent, & vicissim Adamus singulis peculiaria sua nomina¬
tribueret, vt hac ratione quodlibet ab altero rite sepa¬
raret.
Cum
Ccc 3