508
390
GLORIA
Cum igitur Deus omnipotens paradysum suum tam
elegantissime, vti diximus, exornasset, atque in illo om¬
nia animalia, vna cum ipsorum Domino, Adamo, sese
pascere, alere, par pari simul ambulare (excepto Adamo,
qui solus incessit,) conspexisset, & procul omni dubio sin¬
gula animalia Adamus accessisset, (quae tamen ad illius
conspectum, prae nimia formidine, aufugerunt, neque vl¬
lam illius societatem expetiuit) iccirco Deus aeternus
Pater Gen. 1. dixit: Non est bonum hominem esse solum
etc. & profundo somno hominem Adamum corripuit,
costamque ex illius corpore, non procul à corde, desumsit,
& proceram, elegantemque ex illa costa vxorem condidit,
quam ipsi proposuit, & dein Adamum euigilari curauit, qua¬
conspecta protinus, per diuinam gratiam, illam cogno¬
uit, & dixit, vt scimus, etc. Deus vere foeminam istam E¬
uam appellauit, illamque Adamo in matrimonium tra¬
didit, vt eam protegeret, illaque vicissim Adamo obedi¬
entiam praestaret, dein corporis fructibus illos dotauit,
idque sequentibus verbis: CRESCITE, ET MVLTI¬
PLICAMINI, etc.
DE ADAMI GLORIA ET
praestantia.
ET Deus omnipotens ipsis paradysum suum mille an¬
nis inhabitandum concessit, quorum posteri om¬
neis otiam mille annos, cum omni praestantia & gloria, in
eodem isto Paradyso traducerent, & dein cum corpore
& anima in coelum, aeternamque vitam, reciperentur, id¬
que