508
394
GLORIA
alias sustinuisset. Contra omneis tamen istius modi casus
Medicinam istam vsurpauit, eadem formam suam mem¬
braque integris viribus conseruauit, naturam suam ex¬
hilarauit, cor corroborauit, tristem animum recreauit,
miseriam, tribulationem, anxietatemque quodammodo
iterum mitigauit, mortale nunc suum corpus contra om¬
neis morbos tutatus est, & in summa, ex omnibus suis mi¬
seris & angustis, illius beneficio, sese, ad extremam vitae
suae horam vsque, eripuit.
Et denique cum Adam, medicinam ipsum non ampli¬
us exhilarare, cognouisset, &, in aegritudine sua, nullam
operationem, vel vitae suae vlteriorem recreationem,
percepisset: eapropter vitae suae finem mortemque sedu¬
lo perpendit, &, finito nunc temporis sui curriculo, à cu¬
ratione abstinuit, & Dei gratiam implorauit, missioque
filio suo Seth (cui omnia arcana concrediderat) ante Pa¬
radysum lignum vitae sibi dari petiit, id quod tamen ipsi
tum denegatum fuit. Reuersus igitur Seth ad patrem
denegationem istam Angeli ipsi indicauit. Moestus igi¬
tur Adamus, morbumque suum remittere nolle animad¬
uertens, nunc morti vicinus, filium suum Seth denuo ad
Paradysum ablegauit, vt exinde oleum misericordiae ro¬
garet, illudque ad se deferret, sed interim pie Adamus
exspirauit. Veniens autem Seth ad Paradysum de mise¬
ricordiae oleo sollicitauit, sed jussu diuino, oleae granula
ab Angelo reportauit, quae, domum reuersus, parentis sui
sepulchro implantauit, & tamdem ex modo dictis istis
granulis lignum creuit, in quo Dominus noster Iesus
Christus, pro miseris nobis hominibus peccatoribus, acer¬
bam mortem passus est. Licet etiam Adamo oleum illud,
corpo¬