508
395
MVNDI.
corporali modo datum non fuerit, lignoque vitae in tem¬
porali hacce vita frui non potuerit: nihilominus tamen
Deus omnipotens ipsum, a morte sua, beauit, atque oleo
misericordiae irrigauit, id quod tantum est, Deum aeter¬
num ipsi nunc omnia sua peccata, ex mera gratia & mise¬
ricordia, condonasse, nec etiam in aeternum amplius illo¬
rum recordaturum esse.
Secundo Deus omnipotens etiam spirituali modo A¬
damo lignum, vel panem, vitae manducandum porrexit,
illumque aqua vitae potauit, vt in aeternum nunc ipsum
nulla amplius fames sitisque premi debeat: nunc primum
siquidem ad summam gloriam & praestantiam peruenit,
nec in aeternum itidem nulla calamitas, vtpote fames, si¬
tis, aestus, frigus, & id genus alia aduersa accidentia ipsi
amplius metuenda sunt, quibus tamen nos miseri homi¬
nes in temporali ac mortali hacce vita sumus obnoxij: In
summa in omnem aeternitatem ipsi nulla mors timenda,
sed nunc coram Deo recte clarificatus, perfectus, sanctus
& iustus est. Cogitemus, & recte perpendamus igitur,
quod nullum praestantius, occultius, & sanctius Secretum
humano generi à Deo vmquam datum fuerit, quod hu¬
mana ratione comprehendi queat, quàm aeque comme¬
moratum illud misericordiae oleum, & lignum vitae,
quod nobis ad animae nostrae salutem aeternamque bea¬
titudinem inseruit, id quod etiam, prae caeteris Secretis
omnibus, celebrandum laudandumque est. Simili quo¬
que modo nullum praestantius, occultius, & sanctius ar¬
canum hominibus à Deo vmquam datùm, quo homo in
perturbato hocce mundo indigens suum corpus ab om¬
nibus morbis & infirmitatibus tutum praestare, atque in
omni
Ddd 2