508
396
GLORIA
omni miseria & anxietate sese erigere & recreare valeat,
quam, post Deum, vnico isto medio, quod est Secretum
Philosophorum, vel Medicina Sapientum. Quocirca
etiam quiuis prudens atque sapiens homo nihil aliud de¬
siderare, vel conscientiam suam amplius onerare debet,
quam vt duobus istis commemoratis punctis pro virili
potiatur: omnium primo autem ad DEVM, ipsiusque
gratiam sese conuertat, in quo summum praecipuum¬
que Secretum situm est: eo ipso enim internus homo,
anima videlicet, in perpetua gloria conseruatur, qua de
nunc, pro tenuitate atque simplicitate mea, pauca at¬
tigi.
Et hic rectus sapientum fons, & nullares amplius in
terris est, quae cùm illo comparari possit, quam vnica
quaedam aeterna res, quo quis mortale corpus, in misera
hacce miseriarum valle, ab accidentali morbo tutum
praestare, ab omni egestate liberare, clarum, purùm, per¬
fectumque, ad finem vsque, conseruare, prae omnibus
malis accidentalibus casibus custodire, adhaec imperfe¬
cta metallica corpora, perfecte atque in aurum melius
commutare, quàm natura in terra coquere potest. Cum
itaque illud summum in mundo secretum siet, quod haud
inconcinne cum creatione comparatur: iccirco hancce,
de creatione, informationem sicco heic pede praeterire
nolui.
Nunc vero ex Philosophiae fundamento meum con¬
sensum, pro Philosophorum more, breuiter indicabo,
quod aeque cum creatione & generatione hominum con¬
uenit, cujus rei omneis Philosophi testimonium perhi¬
bere necessum habent. Quocirca, in nomine SS. indiui¬
duae