508
397
MVNDI.
duae Triados, & in emolumentum omnium credentium
Christianorum, mysteria Philosophorum hinc inde disper¬
sos sermones explicabo. Et primum quidem ita: Postquam
in creationis regimine perceperitis Deum (exornato
nunc omnis generis germinibus, herbis, radicibus, flori¬
bus, frondibus, gramine, tamquam vegetabilibus, ani¬
malibus; & mineralibus itidem, Paradyso suo) aeternum
creatorem beneplacitum in eo habuisse, iisdemque omni¬
bus ita benedixisse, vt singula, quodlibet quidem jux¬
ta speciem suam, semen fructumque suum proferre ne¬
cessum habuerint, solo homine Adamo excepto, qui
(id nostra est materia) de se solo nullum omnino fructum
generare poterat, & si natura cursum suum etiam in illo
absoluere debuisset, vt & ipse quoque familiam suam pro¬
pagare potuisset, tunc internum ab illo separari, eidemque
iterum addi oportuit, videlicet Eua illius, veluti antea in¬
dicatum fuit, quodquè nihil aliud denotat, quam si Ma¬
teria nostra adhuc crassa est & integra, tunc tam diu
nullum proferre fructum potest, donec illa diuidatur, &
crassum à subtili, vel aqua à terra separetur: aqua vero
pro Eua, vel spiritu, & terra pro Adamo, aut corpore ae¬
stumatur. Et quemadmodum mas in partu tam diu est
mortuus, donec cum foemina concumbat: tam diu quo¬
que terra est mortua, donec, si vitam consequi velit, aqua
illi addatur, qua de terra, vel corpus, vitam suam iterum
adipiscitur. Idque idem est, de quo Hermes antiquissimus
ille Philosophus loquitur, mortuum scilicet iterum viui¬
ficari, & infirmum sanum fieri oportet.
Necessum igitur est, vt corpus & animam coniun¬
gas, & ita inferius sursum conuertitur, hoc est, Corpus
fit