508
416
TRACTATVS.
commisceat, quodque molle, & fugax siet. Sed & heic
à vero nimis aberrant. Nam cur ideo nullum metallum
esset, quum fugax siet? Simili quoque modo, eadem de
caussa, stannum, plumbum, & caetera, nulla metalla es¬
sent, quum etiam forti in tentatione ignis non permane¬
ant, quamuis vnum altero siet constantius. An etiam,
eamdem ob caussam metallorum origo esset, quod facile
cum caeteris commisceatur: tunc quoque & cuprum es¬
setae quius illorum initium, quum tamen cum argento,
vel auro mixtum constantius apud illos permaneat, quam
argentum viuum, eo, quod liquefactionem & malleum ad¬
mittat. Sed & ideo nulla finalis compositio facta est.
quum à se inuicem iterum separari possint: multo minus
per commixtionem argenti viui, quum multo facilius à
metallis sese sejungi patiatur, quàm nullum reliquorum
omnium. Solummodo autem fit ista Vnitio, vel mixtio
metallorum, ex sua origine, in qua conueniunt. Nunc ve¬
ro manifestum est, quod saepius triplicia, vel plura etiam,
metalla commixta reperiantur, in verùm indicium, quod
in principio suo res vna sient, & saltim ad summum, hoc
est, aurum per naturam in peculiari sua Minera reducta
fuerint, nisi natura fuisset detenta à crassa, sulphurea, ar¬
senicali, & terrena impuritate, quae apud metalla reperi¬
tur, si metalla exinde purificentur, liquefaciantur, mul¬
tique foetores, sordes, recrementa ab iisdem defaecen¬
tur, idque ab vno magis, quam ab altero. Et si Natura in
operatione sua non abbreuiata fuisset, per effossionem
perfectae maturitatis, aut si operans aestus, metallicae vi¬
res & vapores supra dictae materiae, nimis tempestiue e¬
bullierunt per terrae venas: quocirca etiam ista in forma
perma¬