508
419
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
CAPVT OCTAVVM.
Ex ordine nunc commemoratis rebus naturalibus qui¬
libet, rectae veritatis Alchymistae ignarus, sententias
& loquutiones Philosophorum pro fabulis, & mendaciis,
immo pro impossibilitate quadam habere posset. Eapro¬
pter, veluti supra tibi promisi, explicabo tibi, quomodo
videlicet ars siet in argento viuo, auro, & argento. Item,
in argento viuo & sulphure, atque qua ratione eorum¬
dem Mercurius siet spiritus. Exordior itaque ab argento
viuo, vereque tibi affirmo, quod omnia, quae de argento
viuo scripta reperis, non de communi argento viuo in¬
telligere debeas, quod metallorum vnum est, sed ad il¬
lud, quod omnium metallorum origo, & sua in Natura,
nullum omnino metallum est. Metallicae quidem natu¬
rae & proprietatis est, per influentiam Planetarum ex
quatuor elementis in vnum redactorum. Si enim metal¬
lum esset, tunc forsitan non esse posset origo metallo¬
rum. Res ita, argentum viuum commune, longe est alia.
Neque nimis calidum, neque nimis frigidum, neque ni¬
mis humidum, neque nimis siccum, sed pari ratione si¬
mul temperatum est. Et quando argentum viuum per¬
fecte maturum est, & calor externus accedit, qui in illo
operatur, tunc incomburibiliter inuisibiliterque auolat,
iccirco etiam in ipsa rei veritate à Philosophis spiritus ap¬
pellatur. Nominari quoque posset anima, quum pernix,
vel agile, attamen essentiale siet.
Vocatur, praeterea, etiam corpus, dum comprehen¬
sibile, & visibile, est: Si enim externum frigus ei accedit,
tunc, prae frigore isto, in manens corpus congelatur, &
tria
Ggg 2