508
418
TRACTATVS
tiore destruatur, quum metalla omnia vnius communis¬
que sient originis, tamquam ab vno patre, & matre nata,
atque solummodo per accidens alterius cujusdam for¬
mae, vel speciei, separata, non autem in prima materia.
Et, ea ipsa de caussa, omnium ipsorum prima Materia vel
Origo, vna res est, quae, per naturae operationem, per flu¬
xùm coaluit, quae semper purissimam formam desiderat,
quam ex propria sua, naturalique pro conditione, habere
debebat. Et haec est auri forma, summum & optumum,
quod ad Metallicam naturam spectat. Si itaque pura
istiusmodi forma, quae per artem, mediante natura, prae¬
parari potest, imperfectis metallis addatur, tunc impu¬
rum imperfectorum metallorum superatur. Non enim
impurum, sed pura materia illi est similis: Prima siquidem
est forma ad quam Materia ista facta fuit: iccirco par¬
cum pari, tempore incomprehensibili, conjungitur, im¬
purum separant, quasi dicant: An tu venisti, quod meum
est, & quod ad me spectat? Si quis autem exinde arguere
conetur, quod forma ista aurum esse debeat, quod vulgo
notum est: id nihil est: licet proprium corpus siet metallo¬
rum, ex vulgarium materialium metallis, & forma auri,
per naturam vnita, & formam illius extendere nequit, ad
informanda aliarum materiarum metalla. Illorum enim
non plura suntur, quàm saltim eorundem propria materia,
quam illa arripuit, qua de informatur, ad quàm extensa
est, & non vlterius ad totam communem omnium metal¬
lorum materiam. Et hac ipsa de caussa forma ista per artem
praeparata multo melior digniorque habenda est quàm au¬
rum, quanto praestantior est, & vulgarem istam omnium
metallorum materiam ad aurum informare poterit.
CAPVT