508
432
LIBER ALZE
Qui igitur nunc aures ad audiendum habet, is audiat,
& spectabilem percipiat Philosophiam in libro, Turba
Philosophorum dicto, vbi legitur: Scitote, quod nulla
vera Tinctura fiat, nisi ex aere nostro. Quo de nos, cum
explicatione aliorum Philosophorum, sensus nostros ad
aes nostrum collocare cogitamus, nostramque conjun¬
ctionem, quae aqua & Mercurius appellatur: quo de ait
Eximenus: quod ex elementis nihil fructuosi fiat, absque
conjunctione & regimine. Aes Lucas album aes nomi¬
nat, variisque n ominibus ab aliis Philosophis insignitur,
idque variorum colorum ergo, quos sub ipso labore sorti¬
tur: atque etiam ideo, quod inuidi impijque aes coram
hominibus occultant, eoque homines decipere possint,
quemadmodum Hermogenes ait: Et Pythagoras inquit:
Licet illi multa nomina tribuantur, tamen aliud nihil est,
quàm vera res & vnica idque per naturae suae transgres¬
sionem. Inuidi insuper, illud nomine omnium corpo¬
rum indigetant, vtpote nummum, plumbum, cuprum
etc. quoniam colores habet, & Elixir fit. Similiter & Lu¬
cas ait: Multis rebus non opus habetis, sed solummodo
re vnica. Diamedes, & Basan inquiunt: Cauete, ne ad
rem vnicam peregrinum quiddam adducatis: Metallo¬
rum namque natura est res vnica, quae res omneis alias
antecellit, & superat. Ita totum opus, & eiusdem regi¬
men nihil aliud fit, quàm aqua, hoc est, vnum cum hac re,
quod aquam corrigit: alias nihil fit, quod quaeritis: Sy¬
non ait: Percipite, posteri, quod sulphur, & aes ex vna re
siet, & in quatuor mutatur. Lucas ait: Aes album
tam diu coquit, donec seipsum generet. Ita conjunctum
perfectum fit in omnibus quatuor elementis: Item, quod
illud