508
433
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
illud monstret, cum generatione, vitam & animam. Ita
omni tempore res vna & sola est, & non multae, aut plu¬
reis: atque res fit ex tribus vtpote: de anima, corpore, &
spiritu, infusionem vero Vegetabilitatem nomino: Ho¬
mo ex eo est, & hoc est vita illius post Deum. Ita aes ab hu¬
miditate spiritum accipit, à quo vires suas recipit, &, in¬
star aliarum rerum, augetur. Ad haec loquuntur Philoso¬
phi: Si aes saepius occaecatur incoctione sua, tunc melius
fit quàm antea: & si aes corpus habet & animam, homi¬
nis instar. Itaque corpus vnum alterum non penetrat,
sed natura animae, quae agilis est, corpus penetrat & tin¬
git. Anima, in eo occultata, appellatur sulphur, & in
quatuor corporibus occultata est. Quatuor corpora
mas & masculus nominantur, & liquefactionem absque
aqua denotant, & aqua fit ex nostro aere. Arisleus inquit:
Obseruate aquam quae ex eo exiit, hoc est, aqua perma¬
nens: Recipe humiditatem, quàm à se reijcit: Ita dicunt
alij Philosophi: Sume aquam cum ejus sociis, & exsicce¬
tur cum illo vapore, qui illi similis & in sua aqua coagule¬
tur. Aqua ista etiam venenum nuncupatur, & similis est
alicui partui & vitae, ideo quod siet anima, & à multis re¬
bus extracta. Illius siquidem Tinctura illarum rerum
vita est, ad quas ingreditur, corporibusque damnum, à
quibus trahitur: Illius potentia spiritualis sanguis est, qui
si cum corporibus teratur, tunc illa transmutat in spiri¬
tum, atque in vnum transmutantur atque commiscen¬
tur. Corpus illud spiritum ad se trahit, & vicissim spiri¬
tus Corpus in tingente aliquo spiritu, quemadmodum
sanguis. Omne siquidem quod habet spiritùm, illud ha¬
bet quoque & sanguinem, veluti Philosophi loquuntur.
Si
Iii