508
434
LIBER ALZE
Si itaque venenum corpus penetret, tunc ipsi immutabi¬
lem colorem praebet, & tunc corpus animam numquam à
se diuelli patitur. Si enim fugiens tergum obuertit, &
fuganti illum fit obuius, tunc fuga ipsius euanuit. Et ex¬
inde sequitur veritas, quod natura sui simile apprehen¬
derit, tamquam amicum, & inter seinuicem coalescunt:
& ex mixto Saturno nobilissimus color existit, qui non
commutatur, nec ignem fugit, non secus ac anima
in corporis interiores partes transit, corpusque retinet, &
tingit. Quum etiam illa ipsa aqua frigidae naturae siet, à su¬
perfluo igne tum cauendum erit: ille hostis est frigoris, si
prima ipsius humiditas facta fuerit, quemadmodum ait
Fictus Philosophus.
Et mas vocatur spiritus, & Agens, quod haberi ne¬
quit, nisi ex fluente corpore. Idque ita intelligatur de
humiditate, quomodo sequitur: nimirum quae fit, quàm
diu duo conjugati legitimo modo copulantur, vsque ad
album. Scire cupis vltra quando corpus fluat in ipsa co¬
ctione? Audite, quid Bonellus dicat: Si videtis nigre¬
dinem in aqua natantem, tunc corpus admodum fluxi¬
bile factum est.
Ante dicta ista duo, corpus, nimirum, & spiritus, ha¬
bent etiam tertium, haec ipsorum res est, & corpus nomi¬
natur: Vocatur quoque rotunda aliqua nubes, mors iti¬
dem, nigredo, vtpote tenebrae & vmbra, plumbum ci¬
nereum, vel aes, aereum & subtile, ab eo quod ab illo na¬
scitur, & perficitur, & nuncupatur aurum, quod in cor¬
pore Magnesiae occultatum fuerat. De eo dicitur: Ex¬
trahito de splendore vmbram illius. Et idem illud est,
quo de multi loquuti sunt: Tria sunt quae verùm aes con¬
jungunt,