508
441
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
tunc congito de quatuor, quae omnia vna re indigent, qua
Natura, omnem naturam vincens, extrahitur. Natura
namque, suam ob naturam, sese exhilarat, & Natura vin¬
cit naturam, & naturam in se retinet, & tamen vna alteri
non aduersatur, sed vna alteram in se complectitur, qua
alteram antecellit, & aquam Philosophi purificantem a¬
quàm nuncupant.
Prima glaciei aquae pars vniuersale purificat à corru¬
ptione, & liquefactio in igne saepius renouari debet, dum
prima nigredo fit. Dein altera nigredo superuenit, & tunc
cogita quod rubedo, post albedinem ex nigredine extra¬
hatur. Nigredo enim medium est inter fugax, & non fugax,
& paci bina istam restituit. Iccirco operis clauis absque ni¬
gredine reuelari nequit: Et quàm diu nigredo durat, foe¬
mina imperat, donec albedo accedat: & id prima lapidis
nostri potentia appellatur, optumumque acetum dici¬
tur, quo de loquuntur: Acetum est aqua, quae introdu¬
cit colores in quodlibet metallum, & in lapides influxi¬
biles. Caueto autem ne acetum in fimum commutes,
quode Auicenna ait: Naturalis aestus, in humida corpo¬
ra operans, primo adfert nigredinem: dein nigredinem
detrahit: tertio albificat, quemadmodum in calce vi¬
dere est. Et ita res omneis in opere nostro prima vice ni¬
grae, dein albae, fieri, & denique in puluerem redigi ne¬
nessum habent. Postremo pulueri anima restituenda est,
idque forti igne: atque tùm ignis nascetur, quem sua
conjuge dignabimini, ne tamen comburetis illum: Sed
ambos tam diu coquite, donec nigrescant, dein albae, ter¬
etio rubrae, & denique bonum venenum fiant, idque om¬
ne fit diuisione aquarum. Diuisis itaque nunc aquis, tunc
mare¬
Kkk