508
444
LIBER ALZE
puluerisandum est: Vltimo ad Autumnum accedimus,
& tunc, fructibus maturescentibus, ad nobilem operis
rubedinem peruenimus. Nec motus stellarum, Plane¬
tarumque curandi sunt, quemadmodùm in quibusdam
libris lectitaui. Nostra siquidem veritas corporalis quae¬
dam res est, in qua, quem quaerimus, spiritus latitat, cum
quo tingimus, & vitrum facimus vt malleum patiatur, &
à Chrystallis carbunculos. Haec Elixir nostri particula,
instar guttae pluuiatilis, mille tingit partes, adeo vt om¬
nia prospere succedant.
Et denique de summa Medicina aliquid etiam dice¬
mus: Cumque homo Nobilissima Creatura siet, in cu¬
jus gratiam commodumque omneis res caeterae à DEO¬
creatae fuerint, adeo vt nulla res terrenacum illa compa¬
rari possit: Iccirco, vt florentem aetatem suam conserua¬
re, omneis morbos à se depellere, futurosque praecauere
queat, summo studio prospiciendum supra omneis mun¬
di diuitias. Nostrum enim Elixir omneis Medicinarum
praeparationes Hippocratis, Auicennae, etc. antecellit, &
publice lepram curat: Conficiendum enim est à nostro
spiritu potabile Antidotum. Et quemadmodum corpo¬
ra metallorum apud ignem in ordinem rediguntur, puri¬
ficantur, & sanantur: ita quoque multo magis homini na¬
turalis illius calor restituitur, renouatur, omneisque mor¬
bi ab eodem repelluntur, futurique praecauentur. Nec
quidam homines nesciunt, quod Gentiles aurum limari,
adamantibusque conficere curent, vt sanitatem suam
conseruent, nec florentem formam amittant.
O quàm potentissime autem hocce aurum quod in
Magnesia latitat, & bene purificatum, spiritualeque fa¬
ctum