508
443
DE LAPIDE PHILOSOPHICO.
nem Ante dicta aqua omnia transmutat corpora in spi¬
ritum, etiam crassa corpora, quae non istiusmodi naturam
habent, illaque tam diu mordet, donec à natura com¬
prehendantur. Scitote, nisi corpora tam diu imposue¬
ritis, donec moriantur, & ipsorum anima extrahatur,
tunc iisdem nullum omnino corpus tingere poteritis: ni¬
hil enim tingit, nisi & antea tinctum fuerit. Si corpus
fluxum fiat, & comburatur, tunc ad generatorem suum
sese flectit, & subtilis Magnesia fit aerea, & ad terram
vertitur, quae illam spiritualem facit & viuificat. Ante
omnia vero scias, quod laboris species primum nigra fiat,
dein coloris citrei, tertio rubra, sed non rectae rubedinis,
sed saepius fit coloris Citrei, & dein iterum rubescit: Id¬
que omne fit antequam recta albedo accedat, colores
vero, ante albedinem, ne multum cures, minime enim
constantes sunt.
Ex hisce colligere nunc potes, quod opus nostrum ab
auro proueniat, quod in Magnesia occultatum, & ex vno
sulphure à sulphure, & à Mercurio ex Mercurio factum
est, fitque res vna. Hoc noster lapis est, atque vna in
via, vnoque in labore fit. Omneis itaque falsi Chymici
insipientes decipere intermittant, praesertim cum multi¬
plici sublimatione & distillatione, & dicunt quod falsum
est. Taceant & illi, dicentes quod opus nostrum à Ba¬
silisci puluere proueniat. Scias tempus laboris, &, quum
annus quatuor partes diuisus siet, opus hoc in hyeme in¬
choandum est, quae humida est: & tum humiditatem
extrahamus vsque ad Ver, quod virescit, vt tunc nobis
etiam colores leni quodam in igne sub labore adpareant.
Dein ad aestatem progredimur, & tunc opus forti igne
pulue¬
Kkk 2