283
2
Alchymista
est, & cognitu possibile, nauci est, & futile, in¬
scitiae potius plenum, tenebris inuolutum Cim¬
merijs, quam aliquo lumine nitens: nullum enim
lumen reperiri potest, vbi fons & scaturigo veri
luminis deficit, suosque perennes non infundit
radios, si coelestes istos igniculos seminaque diui¬
nitatis, quae per totum rerrarum orbem diffun¬
duntur, auferamus, aut saltem crassa mentis cali¬
gine obtegamus, naturam omnem, coelum ter¬
ramque confundimus, & in antiquum cahos re¬
digimus, nihilumque vetus conuocamus: Si
patrem celestem Deum rerum omnium opificem
& conseruatorem vbique rerum indigitatum
non fateamur: Natura enim haec vniuersa su¬
prema & infima stare non potest, nec minimum
temporis labilibus suis persistere fulcris & sta¬
luminibus quin corruat, & perenniter fluat in
cahos suum, nisi causa sua, patre suo, & vnico
hoc suo archaeo fulciatur, eiusque potentia infi¬
nita & indefinenti statuminetur, aut summum
nefas praedicandum est, conceptu solo punien¬
dum, naturam hanc quam cernimus totam &
integram, sui ipsius esse opificem, sempiternam
& perennem: Id tamen erroris adeò clarum est,
vt nemo nesciat, partes integrantes ipsius natu¬
rae nec naturam ipsam stare posse, nec quidem
momento temporis, quin aliquid corruptionis,
& mutationis perpetuae in se ipsis patiantur &
subeant. maximè argumento, sat clarum est,
naturam non esse sui causam & fontem: nam si
ex penetralibus suismet scaturiret perennis esset,
nec perpetuis mutationibus & alterationibus
augeretur: at perpetuum esse indesinens & sibi
Natura non
est sui ipsius
opifex.