283
9
Christianus.
proprietates has naturales & virtutes esse cum
diuinis eiusdem naturae: Naturalia enim cum
diuinis nullam habent inter se proportionem et si
iuxtà se ponantur, nihil verè sunt, habent tamen
allegoricum quoddam, cuius gratia Deo appro¬
pinquari possunt vt ex illa labili essentia infini¬
tam illam perennem & semper sibi constantem
contemplari valeamus essentiam, vt patet in sale
terrae & mundi, quod quidem sal, & si creatum
quid sit, Deus tamen in eo viuas sui imagines
adeò pulchrè insculpsit, vt nemo vel minimi iu¬
dicij capax reperiti possit, quin illas agnosci co¬
gatur, & vndiquaque clamantes imo voce gran¬
di intonantes audiat: Deus est, qui haec mirabi¬
lia fecit, & qui adhuc portat omnia verbo virtu¬
tis suae. Ab eo enim & eodem fonte prodeunt,
creari & conseruari. Naturam vidimus non à se
ipsa creatam, eamdemque etiam contemplari
licet non per se ipsam conseruatam. Superest ergo
vt per alium creatam fuisse & adhuc conseruari
asseramus, eumque Deum solum & vnicum fa¬
teamur: creare enim, quod est ex nihili fonte
educere solo verbo virtutis, creataque conser¬
uare, infinitam immensam, aeternam, & omni¬
potentem praesupponit virtutem, virtus autem
infinita, immensa, aeterna, & omnipotens, est
Deus ipse.
Perfricata igitur omnis suspicionis fronte,
lacriter concludemus omnia qualiacumque sint
in rerum serie dum sunt viuuntque, esse & viuere
per Deum, qui est ens entium, & vera vita vi¬
uentium, in quo solo summum bonum, summa.
quies & felicitas suprema est expectanda: Sic
Naturale
diuino non
potest aequi¬
parari.
Sal mundi
Deum re¬
presentat.
Nihil supre¬
mum foeli¬