283
8
Alchymista
& energia, & natura ipsa, non est Deus cum ae¬
ternitatem nesciat infinitam potentiam, supre¬
mam bonitatem immensam intelligentiam, vir¬
tutumque omnium & perfectionum supremum
& inaccessum culmen prorsus à se eliminet: illa
autem omnia supremae virtutis attributa non sali
huic, qui natura est, tribui possunt & donari.
Superest ergo, dari aliquid & extra & intra & su¬
pra naturam quod his attributis insigniri merean¬
tur, & queat, id autem solus est Deus; nam si haec
attributa in rerum essentia reperiantur, vt apud
omnes in confesse est, soli Deo competunt &
sunt Deus ipse, cum in Deo omnia sunt Deus,
nec in ipso dissonum quid reperiri contingat.
Ex his iterum quaerit & inuestigat medullitùs
Alchymia Deum: Si inquit, natura sponte tendat
in profundissimas & absolutissimas sui ipsius per¬
fectiones, frustraneumque & vacuum nequeat
esse eius intentum, quid prohibet Deum tan¬
quam verum & vnicum suum centrum consti¬
tuere cui soli gaudeat & quiescat, & profundis¬
simae perfectionis suae abisso immergatur: verum
enim est veroque verius & verissimum in rerum
natura dati virtutes, energias, potentias & ma¬
gnitudines, quae sponte sua feruntur ad supre¬
mum gradum perfectionis: gradus verò ille om¬
nino nequit esse supremus, quin sit etiam infi¬
nitus & immensae suae magnitudinis absque ter¬
mino vllo & limite, vndiquaque circumfusus.
Cogimur ergo Deum confiteri in quo solo &
vnico immensae illae virtutes, energiae, potentiae,
& magnitudines absque vllo termino & limite
sint vndiquaque profusae. Non existimo tamen
Sal naturae
non est Deus.
Quibus ra¬
tionibus Deum
indigitent in
natura Chy¬
mici.