283
48
Alchymista
Poterat ne Christus maiori amore, erga nos benè
feriari, quàm postquam homo factus est, huma¬
nitatis nostrae luere poenas & durissima eius sol¬
uere vincula, solut aque in pretiosum sui sangui¬
nis fontem detergenda immergere. Poterat ne
diuiniùs, at neque sanctius patrem aeternum suum
in nos omnes iratum, placatum rursus in nos
omnes & beneuolum constituere, quàm inno¬
centis suae piaculo mortis, quo solo resoluta sunt
peccata hominum omnium, mors mortua tunc
est, cum mortua vita fuit.
Qui sagacis mentis examine, spiritum mundi
contemplatur, nulla ratione naturae prodesse
potest, quin visibile ac palpabile corpus sibi as¬
sumat, in eoque vim mortis patiatur, vt genera¬
tionis & corruptionis basis & fundamentum in
inferioribus haberi mereatur, eisque omnibus
vitam impertire queat. Eodem mentis examine
tanquam simili speculo conspiciet Deum, vt ho¬
mines saluos faceret vitaque aeterna donaret in
gratiam cuius facti sunt, conuenientiori & diui¬
niori non posse via hac perducere, tot & tantos
perditos nebulones, quàm incarnati Verbi myi¬
sterio: Decuit enim creatorem, qui homines
sibi similes fecerat, simili nutrire, fouere & con¬
seruare alimento, & ita hominem fieri, vt veris¬
simam & verè viuam hominis speciem sibi ven¬
dicaret, essetque fulcrum firmissimumque stabi¬
limentum suae fragilitatis labantisque naturae.
Animam viuentem postquam impertijt homini
Deus, ex suo fonte depromptam nonne eodem
fonte irriganda erat, ne in limo terrae, quo in¬
clusa erat marcesceret, & sic in altum numquam
surgeret,
Quid est opus
homini, vt
fructus ferat.