283
49
Christianus.
surgeret, nec domino suo fruges daret vllas, sed
in aeternum sterilesceret, limo permixtu terrae; ir¬
riganda ergo erat anima humana simili spiritu,
quo in corpus suum afflata erat, vt viueret, ger¬
minaret & integra & illaesa permaneret. Haec
autem praestare non poterat, quin Deus ipse con¬
ditor suus homo fieret & diuino penitus & in¬
scrutabili arcano labentem suam naturam & ca¬
ducam diuino suo alimento, perenniter fulciret
& restauraret: Omnia siquidem debent nutriti
& foueri ab eodem fonte, ex quo sumpserunt o¬
riginem, ductus est homo, ex fonte diuino; pari
igitur fonte irrigandus & fouendus, vt viuat &
germinet & pullulet Domino suo fructus diui¬
nos & immortales, vt immortalis est ipse. At
morti per peccatum obnoxius factus, diuini erat
operis & conditoris non sui, ab illo mortis se
emergere pelago.
Vt in generatione & corruptione rerum facti¬
tari quotidie cernimus, quae corruptionis subeunt
sortem, non possunt ab eius se extricare bara¬
thro, & in nouam & recentem se extollere gene¬
rationem, nisi per materiam primam seu Mercu¬
rium, qui in centro eorum latet immotus & in¬
corruptibilis, & à quo sumpserunt originem,
quique est generationis basis & fundamentum,
& annihilationis impedimentum. Pari item via
& multo quidem certiori non poterat homo ab
inextricabilibus peccati & mortis suae ambagi¬
bus se expedire, & in nouam & immortalem se
sublimare vitam, nisi per Deum sui ipsius opifi¬
cem, qui vitae totius est vera basis & fundamentum.
Poterat quidem Deus ex pura & absoluta vo¬
D
Homo ex se
ipso non po¬
test à mortis
se extricare
barathro.