283
53
Christianus.
gregantur & quod elementorum vappam & a¬
murcam sapit fotàs truditur per naturae Archaeum,
& quod remanet purum & nitidum, cui paruus
connectitur spiritus, & fit nouum mixtum prio¬
ri nitidius & pulchrius, & sic renouatur natura
& veteres deponit exuuias, & aeternitatis spolia
ampla refert. Sic mors non est sibi detrimento
sed ornamento, sic hominum mors est via ad
vitam, anteriori multo foeliciorem & iucundio¬
rem: Prima enim vita hominis caduca & labi¬
lis, longa & lenta mors est, mortis solum nomen
vltimo vitae termino imponimus cum & reliqua
vitae ante actae momenta, mortis eiusdem insi¬
gnia prae se ferant. Principium vitae aequè mors
est ac vltimus vitae terminus. Sunt enim princi¬
pium & finis in motu eiusdem essentiae & qua¬
litatis, quod elegantissimè & Physice notauit
Poëta,
"Nascentes morimur finisque ab Origine pendet."
Itaque prudentiùs eloqui possumus dum mori¬
mur mortis nos vltimum obire terminum, ac
eius absoluere pensum, vt vitae aeternae telam
exordiamur, quàm vltimum vitae huius obite
diem. Certissimum ergo est, mortis nostrae ci¬
neribus inesse vitam aeternam, quam detegere
non possumus & in propatulo exponere vi mor¬
tis sentiamus stimulos. Alchymia id sole clarius
ostendit & patefecit, in destructione mixtorum
naturalium, quae est veluti mors eorum. Nam
calidum innatum & humidum ptimigenium
eorum, quae sunt formas & vitae sedes, separan¬
tur ab omnibus suis heterogeneis excrementis
& faeculentis spurcitijs vnà cum sicco radicali,
D 3
Mors non
nocet, sed po¬
tius prodest.
Morti inest
vita.