283
54
Alchymista
& haec tria iterum pura & nitida, nouo vinculo
connectuntur & surgunt in nouum mixtum,
priori multò nobilius ac pręstantius nesciens oc¬
casum & mortem.
Si in prima rerum vnitate & vinculo, quo in
principio sui ortus res vinciuntur partes omnes
ab omni impuritate vindicatae fuissent, & purae
& nitidae factae connexae fuissent, non opus es¬
set secunda ista vnitate & vinculo nouo de quo
iam est sermo, vt res sublunates perenniori dura¬
rent aeuo. At quia in primo illo rerum connexu,
partes omnes connectendae, excrementis scatent
multis, quibus verus nexus & indissolubile vin¬
culum praepeditur, ideò mors & separatio par¬
tium connexarum summè necessaria est, vt ab
ipso separante, nitidi & puti fiat electio, & sic in
puro suo quiescat & gaudeat adepto fine. Natu¬
ra totis viribus ad hunc vltimum finem anhelat
adipiscendum, vt tandem quiescat à laboribus
suis, & gaudeat pace aeterna; ideò tot genera¬
tiones & mortes ex centro sui ipsius educit, vt
tandem possit ab impuritatibus & spurcitijs se
expedire quas protoplasti lapsus intimis suis vi¬
sceribus immiscuit: At in vanum laborat ipsa,
vltimum illum finem & perfectionis suae cul¬
men ad quod tendit, non consequetur, nisi cre¬
ator suus & rerum omnium protoarchaeus vlti¬
mas adhibeat manus: hic erit ille summus Al¬
chymista, qui purum ab imputo separandum
veniet, qui calcinatio ne vniuersali omnia tradet
igni, vt omnia vltima morte moriantur, & in
ea separentur absolutè & perfectissimè excre¬
menta, quae reijcientur in abyssum aeterni ignis.
Res omnes
quare morti
obnoxia sint.
In postremi
vitae diebus
est Deus.