283
55
Christianus.
Purum autem deferetur in abyssum aeternae glo¬
riae, foelicitatis & vitae; sic renouabitur tota na¬
tura per mortem, nec erit quicquam in toto
mundo quin renouationis illius sentiat energiam
& necessitatem, Deus ipse primus hanc legem
sanciuit, legisque suae in Christo passus est con¬
ditionem, & amaritudinem, non vt renouare¬
tur ipse, quia integer vitae, scelerisque purus
omnino credendus est, sed vt alijs omnibus re¬
nouationis & restaurationis praeberet viam tu¬
tam & certam, cum in Christo moriendum sit
si immerso renouationis illius velimus frui the¬
sauro. Protoplastus adam innocens, candidus
nulloque vitio corruptus disruptis sanctae legis
vinculis, mortem sibi asciuit aeternam, mortis¬
que asseclas omnes fecit homines; itaque miser¬
factus, calamitosus & infoelix omni malorum
aceruo praegrauatus, non poterat ab immenso
illo miseriarum se emergere pelago, nisi per ho¬
minem innocentem, candidum, integrum vitae
scelerisque purum. Talem autem reperiri in ho¬
minum genesi non arduum modò erat, sed om¬
nino impossibile; creatoris fuit ergo solius, alium
dare hominem non ex parentum maculato semine
oriundum, sed ex sapientia patris aeterni creato¬
ris, & sacrae & intemeratae Virginis sanguine, Spi¬
ritus sancti cooperante virtute desumptum, qui
solus homo Deus iuris diuini inclusus angustijs,
omnia quae summi iuris erant patienda pertulit,
vt piaculo tanto tantum persolueret scelus. Sic in
eius morte & renouatione, renouata sunt omnia,
& pristino restituta nitori. Amor adeò summus &
celsus, vt amandi omnes vincat artes, eo enim visum est
In die iudicij
tota renoua¬
bitur natura.
Quare Adam
non poterat
se à peccato
emergere.