283
56
Alchymista.
iudicem rei poenas in se ipsum retorquere, crimi¬
nis vltorem criminis vindictam sibi ipsi ascisce¬
re, Deum pati pro inimicis suis & hostibus vt
inimicos suos & hostes, sibi conciliet indissolu¬
bili illo amoris sui vinculo, quo solo morte,
passus est & vicit; vicit inquam quia mors illius
profutura nobis nullatenus erat, nisi mortem
mortis victoria & triumphus subsequutus fuis¬
set: Postquam enim sustulit omnia tormento¬
rum genera plusquam vllus hominum ferri po¬
tis est, ad mortem & sepulchrum vsque, nonne
decebat illum, se Deum ostendere, se creato¬
rem & redemptorem hominum patefacere, se¬
piaculum verum esse & victimam immaculatam
quam expectabat & postulabat diuina iustitia ad
expiandum totius humanae naturae crimen &
scelus; quo autem maiori miraculi titulo & glo¬
ria id assequi poterat, quam resutrectionis triun¬
pho. A morte enim virtute sua propria, se ipsum
emergens & partes integrantes personae suae, in¬
dissolubili nexu, iterum annectens; Deum esse
testatus est, & creatorem & redemptorem no¬
strum, in quo si viuamus & moriamur, in eo etiam
resurgemus aeternae vitae participes, & de morte
triumphantes; foelicem hunc exitum & euen¬
tum fides christiana nobis expectandum credit,
& Alchymia in rebus sublunaribus & praecipuè
in Mercurio mundi symbolum tanti mysterij
nobis spectandum exhibet: hic siquidem Mer¬
curius protoarcheum suum imitari hac in re vi¬
detur quod, vti diximus, corpus visibile & pal¬
pabile sumat in centro terrae virgineae, vt & filius
Dei in vtero sacro, intemetatae virginis, corpo¬
Resurrectio
Christi om¬
nimodè ne¬
cessariae ad
hominum sa¬
lutem.
Cum Christo
moriendum
si in eo resur¬
gere cupia¬
mus.
Symbolum
naturale
Christi &
Mercurij.