283
60
Alchymista
vt illis esset vitae adiumento & fulcro; decet er¬
go spiritum hunc vitae & essentiae baiulum spi¬
ritum esse & corpus, hoc est tenuissimam &
subtilissimam habere corporalem essentiam vt
officio suo perfungi possit. Id claret in animan¬
tibus cunctis, in quibus antequam alimentum
subeat vltimam sui ipsius praeparationem subti¬
lissimam induit essentiam, & crassas veteresque
suas primas deponit exuuias; primo ventriculus
qualecumque alimentum ipsi inditum, praepa¬
rat in chylum, chylus à venis meseraicis & ab
hepate permutatur in sanguinem, sanguis à cor¬
de in spiritum vitalem, hic à cerebro in spiritum
facessit animalem, qui adeò tenuis est & subti¬
lis, vt quamcumque oculorum aciem fallat &
fugiat, tantùmque distat à primo alimento, quod
à ventriculo in chylum commutatum est, quan¬
tùm coelum distat à terra. Itaque videmus in tota
& vniuersa natura, vt & in singulis eius parti¬
bus, spiritum mundi vitae baiulum & essentiae
ministrum è coelo descendere in terram, & è
terra in coelum iterum conscendere, & è coelo
iterum in terras deuoluere vt naturam common¬
stret vtramque cuius est compos, quaque potis
est, totam conseruare naturam quod voce altis¬
sima intonat verissimus Hermes. Ascendit à ter¬
ra in coelum, iterumque descendit in terras &
suscipit vim superiorum & inferiorum, ad perpe¬
tranda miracula rei vnius, hoc est ad vniuersam
naturam quae vbiuis locorum vna est, nutrien¬
dam, fouendam & conseruandam. Quod si haec
interpraetentur, de opere illo Hermetico, mysti¬
co & arcano, nihilominus cum & hoc opus re¬
Spiritus mun¬
di ex vtra
que natura
coelesti &
elementari
est conflatus.