283
61
Christianus.
referat Symbolum totius mundi, ipso Hermete
teste, nos & ad vniuersam naturam retorquen¬
do, perperàm non interpretamur tantum Philo¬
sophum.
Deus pater & creator omnium diuina sua sa¬
pientia, haec ita fieri voluit, in conseruandis &
fouendis rebus sublunaribus & sancta & inuio¬
lata lege sanciuit quae praeteriri non potest. Sic
& erga nos misericordia pietate summa, & sin¬
gulari amore ductus, Christum suum, vnigeni¬
tum filium suum nobis dedit tanquam verum
spiritum mundi intellectualis, voluitque ipsum
concipi de Spiritu sancto, in vtero sacro Virgi¬
nis intemeratae, eumque nasci & hominem ve¬
rum fieri, mori, sepeliri, à morte suscitari, & ad
coelum & dexteram suam, vnde venerat, iterum
conscendi, vt hinc veram vitam intellectualem
tanquam ex innato & primigenio vitae fonte no¬
bis impertiat gratias coelestes, & dona patris ae¬
terni nobis communicet, quae omnia peccatis
nostris inconcessa & illibata nobis erant. At
Christi immensis meritis, concessa nobis sunt &
mexhausti eorum fontes apperti, ibi coram patre
mediator aeternus est, sacrificium & sacrificator,
qui hostiam immaculatam, hoc est personam
suam Trinitati sacrae semper offert, in piaculum
scelerum nostrorum, quae vitam illam nostram
intellectualem, quâ in aeternum duraturos, in
ipso foelicitatis centro fecerat ipse Deus, ita con¬
taminant & labefactant, vt pro nihilo coram
Deo habenda sit, temerata peccatis, vi Christi
sanguine, piaretur, qui nobis suffusus illam re¬
stituit integram, & patri suo miserandam dispo¬
Christum
nobis dedit
Deus, vt per
ipsum solum
in aeternum
viuamus.