283
77
Christianus.
candum venit. Delineatur circulus perfectè ro¬
tundus è cuius centro ducentur lineae duae ae¬
quales in crucem dissectae, ad eius superficiem,
haec crux, superficiem circuli, centro eius alli¬
gabit & coniunget. Alchymistarum primi asse¬
runt Mercurium mundi in instanti suae creatio¬
nis, antequam generationes & productiones re¬
rum fierent, quasi punctum esse quod per ge¬
nerationes & productiones, in circulum perfe¬
ctum & orbem euasit: vt autem punctum in cir¬
culum expandatur & orbem, lineae quampluri¬
mae aduocandae sunt in auxilium, quae ex puncto
ducantur superficiem versùs, lineae autem sic
ductae, constituunt & delineant cruces. Siccum
itaque Mercurij mundi, siue sal vitae coniungens
superficiem centro suo, & centrum superficiei,
est actionis fundamentum: Nulla etenim datur
via à centro ad superficiem, nec à superficie ad
centum, nisi per motum, motus autem est actio¬
nis & passionis basis & fundamentum; puncta
item quae in superficie sunt, diuersa sunt & va¬
ria, ideo inter se contraria, & ideo in superficie
sola actio & passio reperiuntur, in centro autem
in quo nihil nisi vnicum punctum est, non da¬
tur contrarietas, nec propterea actio & passio
etsi ex illo vnico fonte oriantur actiones & pas¬
siones, at id in superficie sui circuli tantum con¬
tingit. Sal autem vitae seu siccum Mercurij radi¬
cale & essentiale quod connectat superficiem
centro centrumque superficiei, rerum omnium
est etiam in omnibus, mutationis & alterationis
principium, qui mysterijs occultis salis initiati
sunt, & miracula eius naturalia conspexerunt,
Quare in su¬
perficie Mer¬
curij sunt
actiones &
passiones.