283
78
Alchymista
mixtorum reductiones per ignem in cineres, &
in salem, & hunc iterum in mixtum simile, &
idem specie, ex quo sal ductus & extractus est.
Hanc Philosophandi rationem & methodum, fa¬
teri cogentur & capient vna secretissima Alchy¬
miae arcana, quae iam explicata sunt, & cortice
suo ducissimo denudata.
Sal ergo & crux mysticum quoddam arcanum
in se recondunt quo actiones & passiones rerum
sublunarium contemplari queamus, & mira naturę
in Mercurio mundi admirari, quae in dies ex cen¬
tro suo emergunt in lucem, ex quibus tota Phi¬
losophia flotet & candicat, cuius compendium in
hoc solo charactere Mercurij habemus perfectis¬
simè insculptum & inscriptum: Luna si quidem
& Sol quae supremum occupant characteris lo¬
cum, naturam coelestem indigitant, quidquid enim
coelum suo altissimo ambitu in se coërcet, nihil
nisi Sol e Luna est: Sol pater, Luna mater rerum
omnium habetur, coeli motus vniuersus quo om¬
nia persistunt in diem & nectem distinguitur.
Sol diei, Luna nocti praeest, itaque motum naturae
vniuersum & externum & internum Solem & Lu¬
nam dicere possumus, & si quid est aliud in coe¬
lo, quod Solis & Lunae non redoleat essentiam
illud tamen qualecumque sit Sole & Luna perfi¬
citur. Crux autem infima naturae elementaris
ideam & exemplar nobis exhibet: ibi enim coe¬
lestis virtus & energia descendens mutationum
omnium & alterationum scopus est, & centrum
in quod omnia sublunaria vergunt; vnde crucem
in infima characteris Mercurij parte posuerunt
antiqui, tanquam passionis & actionis symbolum.
Sol & Luna
in charactere
Mercurij
quid indicent.