283
79
Christianus.
Proinde in inferioribus nihil cruce carere potest
ad perfectionis summum gradum attingendum
quod expressis verbis Deus ipse, Christus Redem¬
ptor & Saluator noster, indigitat & praecipit ho¬
minibus se ipsum sequi & ferre crucem suam ad
summum illud perfectionis culmen, ad quod ten¬
dimus omnes conscendendum, quod aequo iustius
est; si enim sublunaria cuncta, dum ad perfectio¬
nem vergunt crucem portant Mercurij quid mo¬
liri debeant homines, Christi asseclę, dum immensum
illud perfectionis perreptant culmen, nonne cru¬
cem Christi perferre, quibus possunt humeris
cogi merentur? vt tantae Crucis ope, superficiem
miseriarum & calamitatum suarum, centro foeli¬
citatis & inuiolatae pacis coniungant: ex nihili
centroducti sumus per rerum omnium centrum verum
& vnicum Deum, & ad superficiem mundi eiecti, in
qua mutationum & contrarietatis reperitur anxie¬
tas. Cruce autem Domini nostri Iesu Christi superficies
illa corruptionum & peccatorum, mutationum
omnium & contrarietatis vera sentina & lacuna,
connexa est, centro diuino, in quo vera pax & ae¬
terna quies, nobis erit Crux hisce de causis, ex
immensis meritis Christi quidquid est infensi &
infausti fugat & procul à se eliminat, abyssum
infortunij & veri mali claudit, coelum aperit & su¬
premae foelicitatis est vnica clauis, & ex foelici
crucis auspicio tota mundi sublunaris perfectio¬
pendet, imo & coelestis honor, decus & gaudium
Angeli siquidem & homines praecipui coelicolae, non
eo decore, honore & gaudio perfruerentur, absque
crucis mysterio, cuius ope gratiam confirmati
sunt omnes, eamque adepti sunt virtute agni
immaculati Crucis patibulo suspensi, ideoque
Nihil Cruce
carere potest
si perfectionis
attingat cul¬
men.
Laus Cru¬
cis & virtus.
Angeli Cruci
debent hono¬
rem.