283
80
Alchymista
etiam character Mercurij, cruce sua lunam so¬
lemque portat, vt omnibus hoc emblemate in
propatulo sit crucem esse totius perfectionis ba¬
sim & columnam firmissimam, tam in coelesti
quam in sublunari globo; Christus enim Deus
per mortem & crucem suam naturam vniuersam
benedixit, & sic pater aeternus oblitus est male¬
dictionis primae in hac Christi benedictione, to¬
tius naturalis & supernaturalis perfectionis sum¬
ma consistit. Quid enim est creatum qualecum¬
que sit, sui creatoris & conseruatoris gratia &
benedictione orbatum? Non immerito ergo,
crux sublunarem globum representat; ipsi enim
tanquam cruci incensa omnia, maledicta & in¬
fausta aderant, Christus tamen assumendo cru¬
cem, humanamque naturam induendo, quae
caput est & princeps totius sublunatis essentiae,
haec omnia infausta & maledicta sustulit, quod
ipse bonorum omnium sit summum bonum. Ita¬
que bono illo summo, malum omne abijt & in
bonum transijt, ligno fructifero malum omne
subijt in mundum, ligno pariter Christifero bo¬
num omne redijt in mundum. Hinc desumitur
illud dulcissimum melos Ecclesiae Romanae, quod
gloriosi pangit praelium certaminis.
"De parentis protoplasti,
Fraude factor condolens,
Quando pomi noxialis.
Morsu in mortem corruit,
Ipse lignum tunc notauit,
Damna ligni vt solueret."
Mundum ergo hunc sublunatem & inferiorem
globum,
Crux est to¬
tius perfecti¬
onis basis.
Humanitas
est caput sub¬
lunaris essen¬
tia.