283
81
Christianus.
globum, aptiori & conuenientiori symbolo &
emblemate, quàm cruce, nec nos possumus, nec
antiqui Sophi potuerunt connotare: mundus si
quidem hic sublunaris infoelix, infaustus, male¬
dictus & malorum omnium plenus, per crucem
perfectissimè figuratur, cum & crux ante mor¬
tem Christi malorum & maledictionum omnium
fuisset compendium: sed post mortem eiusdem
Christi, est summi boni & benedictionis omnis
abyssus; sic & mundus ante aduentum & mor¬
tem Christi, non mundus, sed quid infoelix &
infaustum maledictum & miseriarum plenum;
post mortem vero, mundus vere mundus, Chri¬
sti deliciae, Dei gaudium & paradisus, in quo
plantae pretiosae innumerae reperiuntur, quarum
amore delibutus & correptus Deus placuit ipsi
vnigenitum filium suum crucis patibulo suspen¬
dere, totumque suum sanguinem effundere ad eas
ipsas plantas ne marcescerent, eo ipso sanguine
irrigandas. Idcirco per crucem renouatus est
mundus & à creatore suo iterum figulatus, in
meliorem quam in prima creatione formam.
Nondum enim, vt iam habet Deum hominem,
mundus habebat eius Saluatorem & Redempto¬
rem, nec tanto dignabatur honore, quin etiam
& crux sanctissima, mundum hunc inferiorem
& sublunarem representat, sua innata & natura¬
li constructione quae duabus lineis per medium
coniunctis simul & disiunctis affabrè distingui¬
tur; sic ex duabus lineis ea via coniunctis & dis¬
iunctis surgunt quatuor, quae & elementorum
quatuor figuras exhibent quorum duo, initio
toti mundo fuere, vt volunt Philosophorum
F
Per Crucem
renouatus est
mundus.
Crux mundum
hunc infe¬
riorem reprae¬
sentat.