283
88
Alchymista
infinitum & vndiquaquè immensum constitue¬
rent, quae nobis graphicè depingerent immen¬
sas & vndiquaque infinitas sacrae Trinitatis
personas, vnicam tantum eámque immensam &
infinitam constituentes diuinae maiestatis essen¬
tiam.
Ex tanta huius circuli & suarum partium my¬
stica explicatione, consurgit & sacrum & vene¬
randum redemptionis nostrae mysterium; linea
si quidem media, quae totum circuli ambitum in
duas distinguit partes, & linea altera, quae à cir¬
culo & à linea hac media procedit, literam . T.
affabrè effingunt. Haec autem litera crucis sym¬
bolum vnicum & verum est, mortis & Passionis
Christi Redemptotis nostri mysterium prae se
ferens, christique sigillum proprium & vnicum
aestimatur, apud sacros scriptores, tantae effica¬
ciae & vittutis, vt ab aeterno Deus praedixerit,
mundum hunc & vniuersam naturam non rui¬
turam nisi post legem, crucis mysterio introdu¬
ctam, & solos seruari posse Christi asseclas à tan¬
ta miseranda clade, quorum erit fronti sigillum
crucis inustum. Quod & colligere possumus ex
capite octauo Apocalypseos, vbi Deus praecipit
Angelo, ne terrae noceat neque mari neque ar¬
boribus, nisi postquam serui Domini Dei nostri
signati fuerint in frontibus eorum sigillo Dei
viui.
Sigillum autem Dei viui est, Thau, hebraeum;
Thau autem Hebraeum est symbolum Crucis, &
Christi character, vt enim Thau, est vltima lite¬
rarum Haebrearum, sic & lex Christi vltima ęrit
inter leges omnes quae hominibus datae sunt, vt
Sacrùm re¬
demptionis
mysterium
indicatum in
charactere
Dei.
Lex Christi
numquam
desinet nisi
desinat mun¬
dus.