283
91
Christianus.
vindicari. vt obsignati tali sigillo, mundi & puri¬
indicentur à creatore, & sic reponantur in coe¬
lum perfectionis summae, & durationis aeternae,
foelicitatis infinitae verum & vnicum receptitium
locum. Vt enim in purificatione mixtorum &
reductione eorum, in puram & vltimam essen¬
tiam, quae crucis non reserunt sigillum impura
indicantur, & corruptionis naturalis volutabro
immergi censentur; sic & in purificatione homi¬
num & reductione eorum in puram & vltimam
essentiam, qui crucis signo non erunt obsignati,
hoc est crucifixi meritis induti, & sanguine pas¬
sionis suae loti, inter reprobos proculdubiò re¬
ponentur.
Crux ergo, mirabilium omnium mirum est
symbolum, cum rerum harum occultarum no¬
bis sit figura & mystica effigies, cuius sigillum
hominum omnium non solum fronti & intimo
cordi insculptum esse debet, sed & animae ipsi
fidei Catholicae inuisibili igne & sacro caustico,
inuri meretur, vt nobis sit & externum & inter¬
num pentaculum & verissimum constellatum
amuletum, ad omnia humana mala procul eli¬
minanda. Facessant hinc haeretici, Caluinistae aut
saltem crimen fateantur, dum cruces ludibrio
habent, non sunt serui Dei viui, nec proinde
Christiani, quia eius signo obsignari recusant, &
in rerum naturalium censu, non lapidum recen¬
seri volunt numero, sunt enim & lapides qui
naturali crucis sigillo obsignantur.
Qui crucis
signo non e¬
runt obsigna¬
ti in die iu¬
dicij impu¬
ierunt.
Crux mira¬
bilium om¬
nium est
Symbolum.
Caluinistae
lapidibus
viliores sunt
in rerum sen¬
su & peculio.