283
90
Alchymista
nibus pernecessaria. Quid autem lux nisi crux
& quid crux nisi lux, nulla enim in cruce abdita
litera, sed vario aspectu contemplata, in signo
crucis literae L. V. X. graphicè depictae conspi¬
ciuntur vt fas est occulis contemplari hae au¬
tem literae vocabulum lux construunt quod est
vocabulum Christi Filij Dei viui. Non ergo ian¬
iam mirandum est, cur crucis signo adhaereat
stupenda virtus, cum & in cruce, lumen, con¬
seruationem, redemptionem, iudicium, Christum
Deum Filium Dei viui conspiciamus intrò la¬
tentem, cuius imperio, nutu & nomine omne
genu flectatur necesse est, coelestium, terrestrium
& infernorum.
Lumen, conseruationem, redemptionem, &
iudicium in cruce latere, demonstrant opera
quaedam Chymica, quae stupendi nobis esse pos¬
sunt ocularijs perspicilijs, vt haec admiranda
rudi quodam naturali speculo depicta contem¬
plemur. Mixta si quidem naturalia omnia, dum
in salem reducuntur industria Chymica, & in
vltimam & perfectam sui ipsius essentiam per¬
ducuntur, in salem abeunt, qui coagulatur sub
Ioue frigido, in lapillos quadranguli forma, cui
crux perfectissime inhaeret insculpta, tanquam
indicans ac nobis demonstrans, qui ex hominum
fetie perfici volunt & culmen durationis & aeui
aeterni fastigium pertingere, & redimi ab omni
peccatorum corruptione & perfectissimè indica¬
ri puri & mundi cupiunt in centro suo confu¬
giant oportet, hoc est morti & in morte sua si¬
gno crucis praemuniri debent hoc est crucifixi
meritis ab omni vinculo peccatorum & labe¬
Lux in cruce
reperitur.
Redemptio &
iudicium in
cruce latent.
Perfectionis
signum in
Cruce.