283
93
Christianus.
enim eorum quamplurimi, extra tamen verita¬
tem omnem orthodoxam, Angelos fuisse, creatos
seu de sumptos ex purissima parte Mercurij mun¬
di ex qua lumen exilijt, ex qua coelum emicuit
septem in circulos, luminibus varijs decoratos;
ita vt ex hac opinione concreati Angeli ex pu¬
rissima parte essentiae luminis Mercurij mundi,
seu ex purissimo spiritu Mercuriali, substantiae
corporalis sortem & legem sibi arrogare & ven¬
dicare deberent, qualem sortem sibi vendicant
coeli, & coelorum lumina, ex eadem substantia
compacta. Quidquid enim centrum occupat, vel
totam substantiam Mercurij mundi continet, est
substantia corporalis & permixta omnibus to¬
tius mundi proprietatibus. Itaque si Angeli tra¬
hant originem ex illo fonte ex quacumque parte
trahant, fontem hunc oleant necesse est, quod ta¬
men paradoxum est, orthodoxae Ecclesiae Ro¬
manae doctrinae dissonum, cui adhaerere piacu¬
lum est. Opinio ergo & sententia horum Chy¬
micorum ita ieiunè sumpta, non quadrat verita¬
ti. At vt ab erroribus & calumnijs malè intelle
ctae veritatis eos aliquatenus vindicemus, sic
erunt interpretandi, dum asserunt Chymicorum
nonnulli Angelos & animam rationalem ex lim¬
bo mundi, seu Mercurio exordium sumpsisse
dicendum est, non ex limbo seu Mercurio, sed
vnà cum limbo, seu Mercurio mundi, sumpsisse
primordium ex nihili fonte per potentiam &
gratiam infinitam diuinae maiestatis, quae in in¬
stanti creationis, horum omnium creauit Ange¬
los: mundum hunc sensibilem & hominem
ipsum, ex abysso nihili, constituens eorum om¬
Chymicorum
de Angelis
vetus opinio
quo modo sit
interpretan¬
da.
Angeli qua
ratione crea¬
ti.