283
94
Alchymista
nium essentiam qualem placuit ipsi faciens An¬
gelos puros spiritus, hoc est substantias puras &
simplices vna cum anima rationali omni tunc
temporis cognitione & lumine, scientiae natu¬
ralis adornatas & condecoratas: Limbum au¬
tem seu Mercurium mundi constituens puram
substantiam corporalem, vitae plenam, naturae
visibilis facultatibus omnibus & proprietatibus
refertam, quae proprietates & facultates rerum
naturalium verbo fiat, emicuerunt in mundum
hunc visibilem. Aut interpretari possumus, o¬
pinionem Chymicorum antiquorum, ea ratio¬
ne, quod ex ea desumi possit, Angelos sub¬
sistere in rerum natura creata, posse colligi, ex
essentia Mercurij seu limbi elementorum, etsi
ex ea substantia non ducant exordium. Deus
enim rerum omnium purissimus & simplicissi¬
mus actus, ex centro & abysso nihili cum crea¬
uerit res corporales, quae omni ex parte & tota
substantia differunt, & coelo toto distant, à sua
substantia omnium simplicissima, & cum crea¬
uerit substantias simplices & puros actus, ma¬
teriae elementorum immersos, tanquam quid
medium, qualis est homo, non inficias ire
debemus, quin creauerit substantias simplices
& puros actus, nulli elementorum subluna¬
rium materiae coniunctos tanquam quid suae
simplicissimae substantiae proximiorem ideam
referens, qualis est Angelus etsi sit ex nihilo
eductus & emersus, vt reliquae rerum omnium
substantiae.
Hoc omne potest colligi ex natura & essentia
Mercurij mundi Catholica fide monstrante viam,
Limbus qua
ratione crea¬
tus.
Angelorum
creationem
ex nihilo
quid arguat.