283
95
Christianus.
& semitas has inuias: omne si quidem cum crea¬
tum fuerit ab vno, essentia & personis, trino rerum
omnium prototypo, hanc vnitatem & Trinitatem
in omnibus obseruatam & inuiolatam voluit. Ita
vt omnia vna essent, & haec vna, in tres distinctas
disecarentur substantias, & hae tres substantiae
vnius substantiae claustro coërcerentur: vt mun¬
dus hic vniuersus, & tota natura, rudem aliquam
creatoris sui ideam aliquatenùs referret & Deus
ipse mundi huius architypus haberetur, & vt
omnes & singulae mundi partes prae se ferrent
symbolum aliquod, & notam Dei viui, & rerum,
quae seruiunt ipsi, vt vnius lumen, lumen alterius
accendat, vel potius nox nocti indicet scientiam.
In Mercurio mundi quidquid diximus, cerne¬
re licet, modo linceos teneamus oculos; nota si¬
quidem primo inest euidens diuinae maiestatis
inusta & impressa, secundo mundi huius sensibi¬
lis viua splendet imago & vitale compendium
totius naturae; quae quamuis tribus distincta ter¬
minis, coelesti elementari & ex horum vtroque
mixto. Naturam tamen vnicam & solam consti¬
tuit vniuersam calidum innatum Mercurij, coe¬
lestem naturam nobis repraesentat, humidum
radicale eiusdem Mercurij, naturae elementaris
exemplar nobis exhibet, siccum vero radicale,
quod sal dicimus Mercutij, mixtorum omnium
sphaeram & orbem, nobis figurat & explicat,
tanquam quid ab vtraque natura coelesti & ele¬
mentari conflatum, vt sal ex calido innato &
humido primigenio ortum habet.
Ita sanè Mercurius naturam patefacit omnem,
vniuersam & patticularem, & vice versa, natura
Omnia trino
& vno clau¬
duntur clau¬
stro.
Partes Mer¬
curij radica¬
les totam
mundi seriem
complectun¬
tur.
Mercurius
naturam pate¬
facit omnem.