283
104
Alchymista
ab omnibus tutatur hostibus, & vitae suae orna¬
menta quaecumque & alimenta parat, quod nulli
alteri animantium datum est; vt ipsement intel¬
ligat & percipiat mente sua, qua ceteros praecel¬
lit animantes se supra omnes esse, & Deo seruire
debere, coelumque tueri, ad quod è directo tem¬
dit & vergit eius aspectus, vt domum veram
palatiumque innatum suum esse sciat, quod tan¬
dem occupare & possidere debet, modò volun¬
tati creatoris adhaereat, nec ab eius vnquam re¬
ctissima norma & tramite se eliminet. Quod si
in tetris non adhuc his affluamus diuitijs & de¬
litijs, mirum non est sapienti, cum summum bo¬
num aliqua ratione demereri mereatur, antequam
habeatur & possideatur. Degit homo, in hac mi¬
seriatum valle & calamitatum omnium vastissi¬
mum pelagus nauigat & percurrit, vt inde su¬
premum illud bonum & summam foelicitatem
ad quam creatus est meritorijs & catamitis ope¬
ribus tandem adipiscatur. Ita enim voluit & de¬
creuit supremus omnium Deus, & voluntatis
suae intemeratas leges & vias, nobis in Christo
vnigenito filio suo patefecit, quem pati iussit, vt
in gloriam suam intraret; sic & nos omnes Chri¬
sti asseclas esse debemus, pati omnia quae possu¬
mus, & in mundo bene mereri, vt merita no¬
stra, Christi meritis infinitis adiuncta & con¬
nexa, coelum nobis faciant haereditatem nostram,
qua fruamut in aeternum tanquam veri & legiti¬
mi haeredes, qua diuites omnino facti & praepo¬
tentes & omnibus supra coelestibus donis exor¬
nati, Deum creatorem nostrum perpetuis gloriae
& laudis hymnis collaudemus; Creatus si qui¬