283
113
Christianus.
UNDENAM MVLIER VIRO
sociata fuerit Chymicè
expenditur.
CAPVT XVI.
MVLIER prima parens nostra, non
ex limbo mundi originem duxit, vt
& protoplastus homo primus pa¬
rens noster, at ex latere protoplasti
educta est, vt illi esset productionis & humanae
propagationis auxilio. Homo si quidem vt & re¬
liqua rerum naturalium entia imò potiori iure,
& fortiori fatali lege, his omnibus multiplican¬
dus erat & ex semine suo in immensam & quasi
infinitam multitudinem excrescendus; ea ete¬
nim naturali via, fidelium omnium & electorum
numero aequandus erat, & cum numeris Arith¬
meticis & calculis dinumerari non possent, An¬
gelorum electorum myriades generatione &
productione erat opus homini, vt tantum & ta¬
lem quammaximum Angelorum aequaret nu¬
merum. In gratiam autem huius generationis &
productionis, sociam mulierem Deus illi dedio
& tribuit, eamque ex latere eius, ex eodem osse,
& simili carne, eduxit; vt quod inde producere¬
tur, & ab eorum reciprocis amplexibus exsur¬
geret, eamdem penitus & similem saperet natu¬
ram & essentiam.
H
Cur Deus
Adamo sociam
mulierem
dedit.