283
114
Alchymista
Hinc non mirum est si mulieres naturali quo¬
dam instinctu virum sequantur, cum ex eo exor¬
tae sint in eumque redire fontem, ex quo duxerunt
originem naturali sponte ferantur, vt finem con¬
sequantur suum cui prognatae sunt. Quod si ea¬
rum nonnullae reperiantur tanto virtutis robore
preditae, vt magneticam illam effugere possint
energiam & caecam illam corporalem facultatem,
id condonandum est earum virtuti & gratiae di¬
uinae, qua suffusae feruntur potiùs in Deum ipsum
ex quo primò verùm sumpserunt primordium,
& ex quo scaturijt anima verè viuens intelle¬
ctualis, & earum omnium praecipua pars, cui
corpus obsequium debet, ex iusti librata lance,
qua corpori spiritus dominatur, alioquin retro¬
grado & inuerso huius sacrae legis ordine &
decreto, germinat corruptio & surgit vera mors,
in rebus inferioribus, corporis in spiritum Im¬
perio. Corpus etenim sequitur corruptionem &
mortem cum omnes eius partes corruptionis &
mortis vinculis & nexibus copulentur; Spiritus
autem cum ex vera vita & vita luce duxerit ori¬
ginem nihil nisi lucem vitamque producit.
Quapropter iustum & aequum est homini &
mulieri, fontem sitire ex quo scaturijt eorum
spiritus, & corpus eorum omnium est animae
prudentis & sapientis fraenis edomandum, vt ad
animae potiùs quàm ad corporis centrum ver¬
gant; hoc siquidem cum pura vita sit, in ipso vita
donabuntur aeterna, illud autem cum corruptio
& mors ipsa reputetur, mortis etiam supplicijs in
ipso deuincientur perpetuis.
Quid quaeso delitiatum est mulieri vito suo
Cur mulieros
viros sequan¬
tur.