283
115
Christianus.
sociatae, centro corporali suo potienti, praeter¬
quam matris decorari titulo, & natorum quorum¬
dam sui ipsius simili germine congaudere. Mo¬
mentum istud & panxillum gaudij immenso do¬
lorum & malorum aceruo, imo labyrintho intri¬
catur, & tanto quantum est opus, vt quidquid est
gaudij & letitiae, in meram desinat tristitiam &
languorem.
Quid praeterea voluptatis est homini, si centro
adhaereat suo ex quo corpus eius duxit primor¬
dium, hoc est, si bonis inhaereat mundi, si ad di¬
uitias, ad aurum, ad argentum, & ad caetera vitae
blandimenta toto anhelet spiritu, si genio indul¬
geat, & bene curata cute gaudeat, bacchique ve¬
nerisque sepeliatur volutabris; momenta sunt
haec voluptatis humanae, quae in ipso exortus sui
primordio, finem vltimum consequuntur, & esse
verè desinunt dum momentum eius exortus, mors
& vltimus finis illud occupat.
Non datur homini, haec vilia sapere, quid al¬
tiùs & diuiniùs multò, illi est expectandum, &
toto animo persequendam. Centrum habet aliud.
foelicitatis supremae suae culmen, quod omni men¬
tis suae conamine illi perreptandum est, in quo
quies summa rerum est omnium & supremum
bonum, ibi potietur vera & aeterna foelicitate,
delitijs perennibus non fluxis, neque labascenti
voluptate caducis sed immensis hisque aeternis,
fontem aeternum & inexhaustum sapientibus ex
quo scaturiunt.
Brutorum est animantium, quorum limbus mun¬
di & chaos, est tota natura, & verum & vnicum
eorum centrum ex quo educta sunt, centruim hoc
G 2
Quale centrum
hominis.
Quale centrum
brutorum.