283
117
Christianus.
da & nitida veste circundatae, nulloque capitis
comptu decoratae, sed puro eiusdem velamento
circumtectae, solum Deum meditantur, eius ob¬
sequium gloriam, honorem & laudem, quam
puro & casto modulamine dulci ac mira voce
intonant insufflante pulmone amoris diuini fla¬
mine turgido, cuius amoris occulto nectare de¬
libutae, supercelestibus oblectamentis medulli¬
tùs perfunduntur ac longiori quidem ac since¬
riori honestae voluptatis tubo, quàm perfrui
possint, quae clauduntur hoc vasto totius terrae
& inferioris orbis carcere & labyrintho.
Foeliciori adhuc & meliori sydere his omni¬
bus natae sunt virgines intemeratae, quae citissi¬
mè haec sacra coenobia colunt, antequam sciant,
quid valeant huiusce mundi oblectamenta &
fugacis voluptatis condimenta, vt penitùs diui¬
no obsequio, perpetuis deuinciantur vinculis; vt
Christo in terris nubant mendicanti, nudo &
crucifixo, vt eodem in coelis, tege coeli & ter¬
rae, luminis & vitae patre, mortis & inferorum
Domino potiantur, ac ipsum in perpetuas des¬
ponsent aeternitates; aquo sponso donabuntur
hisce omnibus supercelestibus muneribus quae
mens concipere non potest, honores, opes &
quidquid humanos ad se rapit animos. Non da¬
bit, sed proijciet pedibus ipsarum Deus; cilicij
loco, illis aderit cingulum Zodiaco coelesti prae¬
stantius, vestes non truncae, non lacerae, non malè
lotae, non vili & corruptibili materia & filo tex¬
tae, sed sincerae, purae, integrae, candidae, peren¬
nes & vita, lumine, gloria sempiterna tanquam
materia compactae, sole ipso & stellis clariores,
H 3