283
123
Christianus.
re: cernunt si quidem qui Chymica reserata ha¬
bent arcana, terram primam parentem nostram
ob deglutitum spiritum ante tempus suum in¬
debitum praeparatè corruptioni esse obnoxiam
& morti, & nos omnes in peccato ipsius mortem
eandem sequi & corruptionem. Salem verò qui
est terra secunda, pura & nitida ab omni elemen¬
tari macula vindicata, spiritu vitae impregnata,
ipsam à morte vindicare & nos omnes ab ipsa
morte, & corruptionis totius labe eripere, &
tutissimè deffendere. Terra sordida & squalida,
spiritum vitae deglutiens nonne Euam crimine
diuinae lesae maiestatis conspurcatam fructum vitae
deglutientem & vorantem, mortem sibi & no¬
bis omnibus asciscentem repraesentat & exhibet.
Sal verò qui est pura terra, & terra virgo, spiritu
vitae foecundata, ad vitam rerum omnium nonne
sacram & intemeratam Virginem Mariam nobis
figurat, quae sacratissimo vtero suo verbum con¬
cepit, & vitae verae verum & vnicum spiritum
nobis dedit, ad vitam fidelium omnium in aeter¬
num consequendam. Qui haec non videt in Chy¬
mia facienda, caecus verè est, & in media obte¬
nebrantis aeui nocte obambulat, hoc praeclaro
priuatus lumine, quae nobis ipsis innata sunt, &
quae perpetuò gestamus & sociata tenemus,
ignoramus, sic miracula Chymica ex ipsomet,
muliebri sexu, & mirum & stupendum mulie¬
brem sexum, ex Chymicis miraculis expendi¬
mus.
Probatur ra¬
tionibus Chy¬
micis Virgi¬
nem Mariam
esse secundam
Euam.
Terra sordi¬
da Euam re¬
praesentat.
Terra pura
exhibet Ma¬
riam Virgi¬
nem.