283
124
Alchymista
Ex arbore scientiae boni & mali & fru¬
ctu eius miranda multa Chymice
declarantur.
CAPVT XVII.
ARBOR scientiae boni & mali, &
fructus eius mandato diuino ex¬
quisitè intemerandus, & summo
iure prohibitus, à primis paren¬
tibus nostris violatus, originem
& scaturiginem dedit calamita¬
tum omnium humanarum; ex violatione siquidem
tanti praecepti, summus rerum opifex homini ex
rebus omnibus maledixit, totaque natura hinc
deprauata est & corrupta, cum tamen anteà nul¬
la vitij labe, nec vlla mali corruptela defoedata,
sed pura penitùs vbicumque niteret. Ex labe &
macula humana, totius naturae sordes emerse¬
runt, & in vniuersum naturae campum dissemi¬
natae sunt, tantum potuit hoc exitiale humani
peccati seminium, vt ex hoc vnico solo infecto
& contaminato, reliqua cuncta sequuta sint ean¬
dem & similem vitij & mortis sortem & condi¬
tionem. Ob quam rem rationi consonum vide¬
tur, ad perfectionem huiusce Christianae Chy¬
miae, de fatali tanta arbore & fructu eius non¬
nulla explicare, vt inde quaeremus, secreta quam¬
maxima & arcana, quae cabala hebraeorum mul¬