283
127
Christianus.
quae deperibat iure meritò adeptus erat; delitijs
siquidem omnibus in paradiso voluptatis deli¬
butus & perfusus toto aeui longissimi tempore
mortem nesciens nec vllam calamitatem coelum
postmodum viuus conuolasset, & Deo ipso ae¬
ternum & his omnibus quae Dei sunt potitus
fuisset, & vitae fructum tandem comedendi fa¬
cultatem & veniam in ipsomet paradiso volu¬
ptatis à Deo impetrasset, ad humidum radicale
vitae, perpetuò resarciendum, vt longaeuus, imò
perpetuus & perennis super terram vixisset; quae
vbicumque locorum paradisus delitiarum & vo¬
luptatis illi fuisset, vt tandem Deus ipse, quem
aloqui quotidie fas erat, ipsum è medio delitia¬
rum, voluptatis & iucunditatis innocentis &
honestae in coelum transtulisset; ibique bonis om¬
nibus & oblectamentis coelestibus & diuinis in
perpetuas cumulasset aeternitates. Adeò vt pa¬
radiso terrestri cum omni foelicitate relicto, pa¬
radisum coelestem ingressus fuisset, cum bea¬
titudine & suprema & summa foelicitate, cui
mundana ante oblectamenta comparata sor¬
descunt vmbrae sunt, & fugaces delitiarum
imagines.
Arboris scientiae boni & mali, & fructus eius
temerator Adam sibi ipsi & nobis omnibus, haec
diuina praemia perdidit & abstulit, qua de
causa cum in ipsa arbore, humanum lateret
decus, & supremum bonum, de ipsa rimari li¬
cet, qualis ipsa fuerit, in medio paradisi collo¬
cata & constituta, inter authores omnes, tum
antiquos tum neotericos ambigitur, an ficus fuerit