283
133
Christianus.
mus, cur haec arbor scientiae boni & mali dicta
fuerit, cum in se quidquid erat boni & mali fu¬
turi in rerum natura, coërceret; illud tamen bo¬
num & malum non ex se ipsa & sui ipsius fonte
erat hauriendum, sed ex libera hominis volun¬
tate, quae circa ipsam arborem & fructum eius
experienda erat, an ad bonum aut ad malum
verteretur.
Huius sacratissimae arboris symbolum & ru¬
dem quandam imaginem habemus in penitissi¬
mis Alchymiae secretis; calidum enim innatum
mundi scientiae totius mundi arborem in fonte
suo si quis edat morte extinguitur, & infinitis
afflictatur malis, praeparandum est, & coelestibus
donis omnibus perfundendum, & tandem ter¬
restribus & elementaribus numeribus exornan¬
dum antequam esu & comestu idoneum sit. Quin
etiam idem calidum innatum in opere Physico
antequam coquatur & debito modo praeparetur
si quis edat morte plectitur cum tamen idem
ipsum percoctum & praeparatum quibus omni¬
bus morti fuit & supplicio, hisdem ipsis vitae est
& ornamento. Non secus ac arbor scientiae boni
& mali, ante concessum & veniam comedendi
fructum illius, morti fuit primis parentibus, &
nobis omnibus; si verò diuinam primi parentes
spectassent licentiam, ipsis & nobis omnibus
fuisset vitae perennis decori, vt ex superioribus
colligi potest.
I 2
Calidum in¬
natum mun¬
di arboris
paradisi est
symbolum.
Idem calidum
in opere Phy¬
sico est sym¬
bolum eius¬
dem arboris.