283
132
Alchymista
tu ipse certissime morieris & calamitatibus om¬
nibus, quae mente concipi possunt distorqueberis,
sed omnes etiam tui sequaces, gnati & progeniti
tui morientur & similia patientur; & ego ipse
Deus, qui in gloriam & gratiam tui metipsius
naturam & essentiam humanam sum assumptu¬
rus, moriar & patiar crudelissima & acerbissima
suplicij tormenta, quibus me cruciari oportebit
ab his ipsis peccatoribus tuae prosapiae, quorum
infinitus numerus, ob contractam procliuem
peccandi indolem in abyssum meae maledictio¬
nis detrudentur aeternam: Tu solus ipse fons
eris & scaturigo malorum horum omnium si po¬
mum hoc intemerandum tibi prohibitum morsu¬
violes & praelibes, caue tibi ne tantum sceleris &
criminis tibi soli rependatur. Si ita scrupulatim
praeceptum suum dedisset Deus Adamo ponde¬
randum, forsan rigidiùs & religiosiùs obseruas¬
set; si tamen formidine poenae & calamitatum
harum omnium futura multa, mandatum custo¬
dijsset non tantum gloriae laudis & meriti habu¬
isset, quantum demeruisset. Si solo amore & di¬
uina reuerentia, fructum hunc inuiolatum custo¬
diuisset, postpositis omnibus, quae in se ipsum &
gnatos suos omnes futuros infausta & infortu¬
nata casura erant. Amor mandantis in omnibus
praeceptis primas occupare debet & antesigna¬
nus esse meretur, praemium aut supplicia postpo¬
nenda sunt, vt meritum obsequij iure summo
mereamur.
Hae fortasse rationes, vel potiùs mentis nostrae
conceptus, aliquid ponderis & momenti apud
doctos demerebuntur, vt inde desumere valea¬