283
131
Christianus.
data fuisset, sed ad gloriam & decus humanum
vt ipsa via & diuino tramite, omnia quae in ho¬
mine latent & compendioso reperiuntut, in Deum
ipsum & creatorem redirent, ex quo exilierunt.
Communicata fuissent Adamo haec omnia my¬
steria, & ea ratione tradita fuisset illi scientia
boni & mali: boni quidem catenus sciuisset na¬
turam humanam hypostaticè vnitam & coniun¬
ctam cum diuina natura. Mali autem quando¬
quidem intellexisset, ex peccato suo & mandati
diuini violatione, agnum hunc immaculatum,
& Christum veri Dei & hominis ipsius filium,
immolari debere, mori & infinita suppliciorum
tormenta pati, vt peccatum hoc deleret, & labem,
quae ab vllo alio indelebilis erat, & adhuc quam¬
plurimos homines reperiri morte perpetua &
supplicijs aeternis dignos, quod mortem agni im¬
maculati, & Christi meritum, vollent applica¬
re, criminibus delendis suis & gratiae recuperan¬
dae, quam in ipso Adamo, & deinde in se ipsis
perdiderunt ob peccandi obnoxiam facultatem,
quam ex origine contraxerunt. Ea si quidem erat
scientia boni & mali, quae tunc temporis Ada¬
mo ignota erat, & soli Deo penitus reseruata,
qui mandati & praecepti sui magnitudinem, mo¬
mentum & pondus ritè nouerat; homini verò
corticem tantùm & superficiem, vt ita loquar,
indicauerat mortem & calamitatem omnem
illi praedicendo, si fructum prohibitum comede¬
ret. Forsan si ita minutim eloquutus fuisset
Deus Adamum: En vide & contemplare Adam
edicti mei pondus & praegrande momentum,
si fructum hunc prohibitum violes, non solum
I 2